Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[189]
sed quaeritur quo numero aut
quibus potissimum sit utendum. Incidere vero omnis in
orationem etiam ex hoc intellegi potest, quod versus saepe
in oratione per imprudentiam dicimus. Est id vehementer1
vitiosum, sed non attendimus neque exaudimus nosmet
ipsos; senarios vero et Hipponacteos effugere vix possu-
mus; magnam enim partem ex iambis nostra constat oratio.
Sed tamen eos versus facile agnoscit2 auditor; sunt enim
usitatissimi; inculcamus autem per imprudentiam saepe
etiam minus usitatos, sed tamen versus: vitiosum genus et
[p. 2063]
longa animi provisione fugiendum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.